Talált 4294 Eredmények: Fé
Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. (Liber Psalmorum 69, 22)
Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 70, 2)
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 70, 6)
Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. (Liber Psalmorum 71, 9)
Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum (Liber Psalmorum 71, 10)
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina. (Liber Psalmorum 71, 12)
et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? (Liber Psalmorum 71, 19)
Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. (Liber Psalmorum 72, 3)
Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. (Liber Psalmorum 72, 7)
Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. (Liber Psalmorum 72, 10)
Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. (Liber Psalmorum 72, 16)
Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. (Liber Psalmorum 73, 19)