Talált 4294 Eredmények: Fé
Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. (Liber Iob 24, 24)
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. (Liber Iob 26, 6)
Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. (Liber Iob 27, 19)
Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. (Liber Iob 28, 2)
Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, (Liber Iob 28, 25)
eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. (Liber Iob 29, 12)
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci. (Liber Iob 29, 13)
Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. (Liber Iob 29, 17)
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)