Talált 4294 Eredmények: Fé
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)
In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius, (Liber I Paralipomenon 16, 12)
omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)
Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; (Liber I Paralipomenon 16, 28)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. (Liber I Paralipomenon 16, 40)
Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. (Liber I Paralipomenon 16, 42)
et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. (Liber I Paralipomenon 17, 13)
Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia. (Liber I Paralipomenon 17, 19)
percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum. (Liber I Paralipomenon 18, 2)