Talált 47 Eredmények: Evangelium
Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 14)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius”. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
Et dixit eis: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)