Talált 4238 Eredmények: Eum
Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit. (Liber Leviticus 27, 8)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)
supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 23)
In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae. (Liber Leviticus 27, 24)
Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar; (Liber Numeri 2, 5)
Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai; (Liber Numeri 2, 12)
Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran; (Liber Numeri 2, 27)
et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, (Liber Numeri 3, 7)
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)
Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 8)
Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 11)