Talált 4238 Eredmények: Eum
Dicit ei Iesus: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)
Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Actus Apostolorum 1, 9)
qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)
David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. (Actus Apostolorum 2, 25)
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. (Actus Apostolorum 2, 26)
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “Respice in nos”. (Actus Apostolorum 3, 4)
Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, (Actus Apostolorum 3, 7)
et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)