Talált 4238 Eredmények: Eum
Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras. (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
Respondit ille et dixit: “Et quis est, Domine, ut credam in eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
Dixit ei Iesus: “Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
At ille ait: “Credo, Domine!”; et adoravit eum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 38)
quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)
Dicebant autem multi ex ipsis: “Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 20)
Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 31)
Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)