Talált 4238 Eredmények: Eum
Et non admisit eum, sed ait illi: “Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui”. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius (Evangelium secundum Marcum 5, 22)
et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”. (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum. (Evangelium secundum Marcum 5, 24)
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)