Talált 4238 Eredmények: Eum
Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 1)
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)
Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)
Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
et occident eum, et tertio die resurget”. Et contristati sunt vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)
Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 2)