Talált 4238 Eredmények: Eum
Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae. (Liber Ecclesiasticus 15, 14)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii; (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti. (Liber Ecclesiasticus 16, 8)
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 17, 27)
et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. (Liber Ecclesiasticus 20, 25)
Qui odit correptionem, in vestigio est peccatoris; et, qui timet Deum, convertet illam ad cor suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro. (Liber Ecclesiasticus 21, 24)
fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)