Talált 4238 Eredmények: Eum
Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, (Liber Iob 33, 23)
miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. (Liber Iob 33, 24)
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. (Liber Iob 33, 26)
Quia dixit Iob: “Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum; (Liber Iob 34, 5)
Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium. (Liber Iob 34, 23)
Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? (Liber Iob 34, 29)
Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)
Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)
Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum. (Liber Iob 35, 14)
Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. (Liber Iob 36, 25)
Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo. (Liber Iob 37, 1)
Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius. (Liber Iob 37, 4)