Talált 4238 Eredmények: Eum
Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. (Liber II Regum 4, 34)
At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. (Liber II Regum 4, 35)
Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “Voca Sunamitin hanc”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “Tolle filium tuum”. (Liber II Regum 4, 36)
Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5, 3)
detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua”. (Liber II Regum 5, 6)
Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)
Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)
Dixitque Giezi puer viri Dei: “Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post eum et accipiam ab eo aliquid”. (Liber II Regum 5, 20)
Dixitque Naaman: “Melius est, ut accipias duo talenta”. Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. (Liber II Regum 5, 23)
At ille: “Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Estne tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas? (Liber II Regum 5, 26)
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: “Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. (Liber II Regum 6, 1)