Talált 994 Eredmények: Erit
Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
Qui maior est vestrum, erit minister vester. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 11)
qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 51)
Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)