Talált 994 Eredmények: Erit
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?”. (Liber Ieremiae 50, 44)
et erit Babylon in tumulos, habitatio thoum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)
vocem laetitiae et vocem iucunditatis et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus”. (Liber Baruch 2, 23)
Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. (Liber Baruch 4, 27)
Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. (Liber Baruch 4, 34)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione. (Liber Baruch 6, 71)
Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. (Liber Baruch 6, 72)
Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 3)
Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit exsertum, et prophetabis adversus eam. (Prophetia Ezechielis 4, 7)
Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 10)
violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis. (Prophetia Ezechielis 7, 11)