Talált 994 Eredmények: Erit
Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae. (Liber Ecclesiasticus 30, 12)
Quis probatus est in illo et perfectus est? Erit illi gloria aeterna. Quis potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit? (Liber Ecclesiasticus 31, 10)
Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus et in tempore tribulationis adversarius erit; (Liber Ecclesiasticus 37, 4)
Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 37, 29)
In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. (Liber Ecclesiasticus 37, 33)
Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. (Liber Ecclesiasticus 38, 23)
“Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)
Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)
Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. (Liber Ecclesiasticus 50, 30)