Talált 994 Eredmények: Erit
Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. (Liber Numeri 28, 14)
Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)
quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)
Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)
Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)
Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)
Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis. (Liber Numeri 29, 7)
Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)
Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis (Liber Numeri 29, 35)
si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. (Liber Numeri 30, 5)
Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)
quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat. (Liber Numeri 30, 8)