Talált 994 Eredmények: Erit
et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit”. (Liber Numeri 5, 10)
Quod si polluta non fuerit sed munda, erit innoxia et faciet liberos”. (Liber Numeri 5, 28)
maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. (Liber Numeri 5, 31)
Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius. (Liber Numeri 6, 5)
Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino. (Liber Numeri 6, 8)
Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. (Liber Numeri 10, 7)
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”. (Liber Numeri 14, 43)
Per arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin; (Liber Numeri 15, 6)
Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino. (Liber Numeri 15, 15)
Una lex erit atque unum iudicium tam vobis quam advenis, qui vobiscum commorantur”. (Liber Numeri 15, 16)