Talált 1195 Eredmények: Ergo
Respondens Elias ait illis: “Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius. (Liber II Regum 1, 12)
Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)
Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)
Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi”. (Liber II Regum 4, 10)
Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi. (Liber II Regum 4, 11)
Et ait: “Quid ergo vult, ut faciam ei?”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est”. (Liber II Regum 4, 14)
Porro mater pueri ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te”. Surrexit ergo et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)
Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; (Liber II Regum 4, 32)
Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “Mors in olla, vir Dei!”. Et non potuerunt comedere. (Liber II Regum 4, 40)
Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei. (Liber II Regum 5, 9)
Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder?”. Cum ergo vertisset se et abiret indignans, (Liber II Regum 5, 12)
Qui dixit ei: “Vade in pace”. Abiit ergo ab eo viam modicam. (Liber II Regum 5, 19)