Talált 1195 Eredmények: Ergo
Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala. (Liber I Samuelis 13, 4)
Ait ergo Saul: “Afferte mihi holocaustum et pacifica”. Et obtulit holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 9)
Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. (Liber I Samuelis 13, 20)
Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis. (Liber I Samuelis 14, 20)
Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis. (Liber I Samuelis 14, 31)
Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)
Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)
Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15, 19)
Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)
Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “Pacificusne ingressus tuus?”. (Liber I Samuelis 16, 4)
Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)