Talált 2327 Eredmények: Eos
Et faciam eos ministros in omni ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea. (Prophetia Ezechielis 44, 14)
Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo. (Prophetia Ezechielis 44, 17)
Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua”. (Prophetia Ezechielis 46, 18)
pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum. (Prophetia Danielis 1, 4)
Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias, Misael et Azarias. (Prophetia Danielis 1, 6)
Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem. (Prophetia Danielis 1, 14)
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)
Et dixit ad eos rex: “Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium”. (Prophetia Danielis 2, 3)
Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos; (Prophetia Danielis 2, 34)
Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)
Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos (Prophetia Danielis 3, 8)
Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)