Talált 1617 Eredmények: Eorum
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. (Liber Proverbiorum 22, 23)
quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. (Liber Proverbiorum 24, 2)
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? (Liber Proverbiorum 24, 22)
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt. (Liber Proverbiorum 29, 16)
Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)