Mosaico decorativo

Talált 2353 Eredmények: Enim

  • si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius”. (Liber Sapientiae 2, 20)

  • Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum, (Liber Sapientiae 2, 21)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. (Liber Sapientiae 3, 19)

  • Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)

  • Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. (Liber Sapientiae 4, 6)

  • Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur; (Liber Sapientiae 4, 8)

  • Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)

  • placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina