Talált 2353 Eredmények: Enim
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; (Epistula I ad Corinthios 13, 9)
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. (Epistula I ad Corinthios 14, 9)
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; (Epistula I ad Corinthios 15, 9)
Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: (Epistula I ad Corinthios 15, 21)