Talált 2353 Eredmények: Enim
Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur”. (Actus Apostolorum 15, 21)
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: (Actus Apostolorum 15, 28)
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. (Actus Apostolorum 16, 3)
Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus”. (Actus Apostolorum 16, 28)
Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse”. (Actus Apostolorum 17, 20)
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 23)
In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: “Ipsius enim et genus sumus”. (Actus Apostolorum 17, 28)
Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)
vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum; (Actus Apostolorum 19, 24)
Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. (Actus Apostolorum 19, 32)
Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? (Actus Apostolorum 19, 35)