Talált 2979 Eredmények: End
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. (Liber II Paralipomenon 25, 21)
Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. (Liber II Paralipomenon 25, 27)
Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in excelsum. (Liber II Paralipomenon 26, 8)
Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides. (Liber II Paralipomenon 26, 14)
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso. (Liber II Paralipomenon 28, 4)
In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 25)
Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 20)
Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)
Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. (Liber II Paralipomenon 31, 3)
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima. (Liber II Paralipomenon 31, 14)
Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. (Liber II Paralipomenon 33, 10)
Ad regem autem Iudae, qui misit vos pro Domino consulendo, sic loquimini: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, (Liber II Paralipomenon 34, 26)