Mosaico decorativo

Talált 2979 Eredmények: End

  • Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)

  • Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est, (Liber Ecclesiastes 3, 2)

  • tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, (Liber Ecclesiastes 3, 3)

  • tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, (Liber Ecclesiastes 3, 4)

  • tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus, (Liber Ecclesiastes 3, 5)

  • tempus quaerendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi, (Liber Ecclesiastes 3, 6)

  • tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi, (Liber Ecclesiastes 3, 7)

  • Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina