Talált 2979 Eredmények: End
retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 68)
et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit. (Liber I Maccabaeorum 3, 5)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel. (Liber I Maccabaeorum 3, 15)
Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia. (Liber I Maccabaeorum 3, 28)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco, (Liber I Maccabaeorum 3, 35)
Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare”. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 4, 37)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo, (Liber I Maccabaeorum 4, 50)
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. (Liber I Maccabaeorum 5, 5)