Talált 19 Eredmények: Electos
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)