Mosaico decorativo

Talált 1722 Eredmények: Ego

  • Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 37)

  • Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam; (Prophetia Ezechielis 22, 14)

  • et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 22, 16)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)

  • Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos”. (Prophetia Ezechielis 22, 22)

  • Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, (Prophetia Ezechielis 23, 22)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; (Prophetia Ezechielis 23, 28)

  • et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)

  • et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus”. (Prophetia Ezechielis 23, 49)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram! (Prophetia Ezechielis 24, 9)

  • Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te”, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)

  • “Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. (Prophetia Ezechielis 24, 16)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina