Mosaico decorativo

Talált 1722 Eredmények: Ego

  • TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. (Liber Proverbiorum 31, 18)

  • Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 12)

  • Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Dixi ego in corde meo: “Veni, tentabo te gaudio: fruere bo nis”; et ecce hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)

  • Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo: (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii; (Liber Ecclesiastes 5, 7)

  • Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium, in summa egestate erit. (Liber Ecclesiastes 5, 13)

  • Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • “Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante”. (Liber Ecclesiastes 7, 8)

  • Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis afflictio; (Liber Ecclesiastes 8, 6)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina