Talált 1722 Eredmények: Ego
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)
Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia. (Liber I Maccabaeorum 6, 56)
Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)
Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium”. (Liber I Maccabaeorum 10, 24)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt; (Liber I Maccabaeorum 10, 40)
et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. (Liber I Maccabaeorum 10, 41)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te”. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)
Dixitque principibus suis: “Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione”. (Liber I Maccabaeorum 10, 63)
dicens: “Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus? (Liber I Maccabaeorum 10, 70)
Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”. (Liber I Maccabaeorum 10, 72)