Mosaico decorativo

Talált 1722 Eredmények: Ego

  • Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis — (Liber Nehemiae 6, 1)

  • Misi ergo ad eos nuntios dicens: “Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos?”. (Liber Nehemiae 6, 3)

  • Et dixi: “Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar”. (Liber Nehemiae 6, 11)

  • Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi. (Liber Nehemiae 11, 24)

  • Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum (Liber Nehemiae 12, 38)

  • Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum. (Liber Nehemiae 12, 40)

  • Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)

  • Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven. (Liber Thobis 1, 3)

  • Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem (Liber Thobis 1, 6)

  • ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium. (Liber Thobis 1, 11)

  • Et, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enim filiorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa. (Liber Thobis 1, 18)

  • Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi. (Liber Thobis 1, 19)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina