Talált 1722 Eredmények: Ego
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 17, 12)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 16)
Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; (Evangelium secundum Ioannem 17, 18)
et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)
ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)