Talált 1722 Eredmények: Ego
Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo salvatore meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)
Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum, (Prophetia Sophoniae 3, 19)
Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “Ego vobiscum, dicit Dominus”. (Prophetia Aggaei 1, 13)
Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 4)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam. (Prophetia Aggaei 2, 6)
“Loquere ad Zorobabel ducem Iudae dicens: Ego movebo caelum pariter et terram (Prophetia Aggaei 2, 21)
Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. (Prophetia Zachariae 1, 9)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 9)
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 13)