Talált 1062 Eredmények: Ecce
dicens: “Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”. (Actus Apostolorum 5, 28)
et ait: “Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei”. (Actus Apostolorum 7, 56)
Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)
Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “Ecce aqua; quid prohibet me baptizari?”. (Actus Apostolorum 8, 36)
Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “Anania”. At ille ait: “Ecce ego, Domine”. (Actus Apostolorum 9, 10)
Et Dominus ad illum: “Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)
Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam (Actus Apostolorum 10, 17)
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “Ecce viri tres quaerunt te; (Actus Apostolorum 10, 19)
Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”. (Actus Apostolorum 10, 21)
Et Cornelius ait: “A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida (Actus Apostolorum 10, 30)
Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. (Actus Apostolorum 11, 11)
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “Surge velociter!”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. (Actus Apostolorum 12, 7)