Talált 1062 Eredmények: Ecce
Ecce praedixi vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 25)
Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 22)
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)
Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 46)
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)