Talált 688 Eredmények: Eat
Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat. (Liber Psalmorum 20, 5)
Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas. (Liber Psalmorum 20, 6)
ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. (Liber Psalmorum 30, 13)
David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum. (Liber Psalmorum 32, 1)
Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. (Liber Psalmorum 32, 2)
Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. (Liber Psalmorum 33, 8)
Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. (Liber Psalmorum 33, 9)
Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. (Liber Psalmorum 33, 12)
TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo. (Liber Psalmorum 34, 9)
MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? - (Liber Psalmorum 34, 13)
Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. (Liber Psalmorum 36, 12)
Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. (Liber Psalmorum 40, 5)