Talált 569 Eredmények: Domus
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)
Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel”. (Prophetia Ezechielis 33, 20)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)
“Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. (Prophetia Ezechielis 36, 17)
Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)
Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)
Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. (Prophetia Ezechielis 36, 32)
Et dixit ad me: “Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. (Prophetia Ezechielis 37, 11)
Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)
Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus; (Prophetia Ezechielis 39, 12)
et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, (Prophetia Ezechielis 39, 22)