Talált 569 Eredmények: Domus Dei
Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; (Liber Proverbiorum 2, 18)
Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius. (Liber Proverbiorum 5, 8)
Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. (Liber Proverbiorum 6, 31)
De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi (Liber Proverbiorum 7, 6)
qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur (Liber Proverbiorum 7, 8)
viae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis. (Liber Proverbiorum 7, 27)
sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, (Liber Proverbiorum 9, 14)
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. (Liber Proverbiorum 12, 7)
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt. (Liber Proverbiorum 14, 11)