Talált 569 Eredmények: Domus Dei
Statimque rex: “Quis est, inquit, in atrio?”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. (Liber Esther 6, 4)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)
Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)
Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. (Liber Iob 19, 15)
Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. (Liber Iob 20, 28)
Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. (Liber Iob 21, 9)
Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. (Liber Iob 21, 28)
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. (Liber Iob 30, 23)
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? (Liber Iob 38, 20)
Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. (Liber Psalmorum 26, 8)
inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. (Liber Psalmorum 36, 9)
Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas. (Liber Psalmorum 49, 12)