Talált 3318 Eredmények: Dominus
Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)
Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus?”. (Liber Iosue 17, 14)
Ad quos Iosue ait: “Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis? (Liber Iosue 18, 3)
Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “Loquere filiis Israel et dic eis: (Liber Iosue 20, 1)
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta”. (Liber Iosue 21, 2)
Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)
Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. (Liber Iosue 21, 43)
Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. (Liber Iosue 21, 44)
Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem; (Liber Iosue 22, 4)
“Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus ipse novit, et Israel simul intelleget: si rebellionis, si praevaricationis animo contra Dominum hoc altare construximus, non salvet nos, sed puniat in praesenti; (Liber Iosue 22, 22)
et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et iudicet; (Liber Iosue 22, 23)
Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben et filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino”; et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)