Mosaico decorativo

Talált 3318 Eredmények: Dominus

  • Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. (Liber Deuteronomii 28, 9)

  • Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi. (Liber Deuteronomii 28, 11)

  • Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies. (Liber Deuteronomii 28, 12)

  • Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 21)

  • Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)

  • Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris. (Liber Deuteronomii 28, 24)

  • Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae. (Liber Deuteronomii 28, 25)

  • Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas. (Liber Deuteronomii 28, 27)

  • Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis; (Liber Deuteronomii 28, 28)

  • Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum. (Liber Deuteronomii 28, 35)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina