Talált 3318 Eredmények: Dominus
Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)
Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 19, 37)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 20, 1)
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, (Liber Leviticus 21, 1)
Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 21, 8)
Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)
Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum”. (Liber Leviticus 21, 15)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 21, 16)