Mosaico decorativo

Talált 3318 Eredmények: Dominus

  • Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei”, quia non abibunt. (Liber Ieremiae 37, 9)

  • “Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet. (Liber Ieremiae 38, 2)

  • Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)

  • Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam”. (Liber Ieremiae 38, 16)

  • Et dixit Ieremias ad Sedeciam: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; (Liber Ieremiae 38, 17)

  • Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus: (Liber Ieremiae 38, 21)

  • “Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa. (Liber Ieremiae 39, 16)

  • Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas; (Liber Ieremiae 39, 17)

  • sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 39, 18)

  • Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum (Liber Ieremiae 40, 2)

  • et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic. (Liber Ieremiae 40, 3)

  • et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus”. (Liber Ieremiae 42, 3)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina