Talált 3318 Eredmények: Dominus
Non est pax impiis, dicit Dominus. (Liber Isaiae 48, 22)
Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)
Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)
Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te”. (Liber Isaiae 49, 7)
Haec dicit Dominus: “In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas; (Liber Isaiae 49, 8)
Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur. (Liber Isaiae 49, 13)
Et dixit Sion: “Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei”. (Liber Isaiae 49, 14)
Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”. (Liber Isaiae 49, 18)
Haec dicit Dominus Deus: “Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. (Liber Isaiae 49, 22)
Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”. (Liber Isaiae 49, 23)
Quia haec dicit Dominus: “Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob”. (Liber Isaiae 49, 26)