Talált 3318 Eredmények: Dominus
Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)
dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)
Et ait Moyses: “Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; (Liber Exodus 11, 4)
Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. (Liber Exodus 11, 7)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti”. (Liber Exodus 11, 9)
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: (Liber Exodus 12, 1)
Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. (Liber Exodus 12, 12)
Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. (Liber Exodus 12, 23)
Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; (Liber Exodus 12, 25)
et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. (Liber Exodus 12, 29)