Talált 3318 Eredmények: Dominus
et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)
A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. (Liber Ecclesiasticus 35, 19)
Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium (Liber Ecclesiasticus 35, 22)
etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)
Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 8)
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
Magnus Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter. (Liber Ecclesiasticus 43, 5)
Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
Multam gloriam fecit Dominus, magnificentiam suam a saeculo. (Liber Ecclesiasticus 44, 2)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)