Talált 3318 Eredmények: Dominus
“Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; (Liber I Paralipomenon 17, 4)
Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; (Liber I Paralipomenon 17, 7)
et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)
et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)
Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet”. (Liber I Paralipomenon 19, 13)
Responditque Ioab: “Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?”. (Liber I Paralipomenon 21, 3)
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens: (Liber I Paralipomenon 21, 9)
“Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi”. (Liber I Paralipomenon 21, 10)
Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: “Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: (Liber I Paralipomenon 21, 11)
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)