Talált 750 Eredmények: Dominum
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. (Liber Ecclesiasticus 2, 19)
Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. (Liber Ecclesiasticus 2, 20)
Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt. (Liber Ecclesiasticus 3, 8)
Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. (Liber Ecclesiasticus 5, 8)
Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum. (Liber Ecclesiasticus 6, 16)
In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica. (Liber Ecclesiasticus 7, 31)
In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Convertere ad Dominum et relinque peccata tua; (Liber Ecclesiasticus 17, 21)
Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Anima audax perdet dominum suum; et tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius. (Liber Ecclesiasticus 19, 3)