Talált 1865 Eredmények: Domini Dei
Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos. (Liber Psalmorum 118, 12)
Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: “Dextera Domini fecit virtutem! (Liber Psalmorum 118, 15)
Dextera Domini exaltata est; dextera Domini fecit virtutem!”. (Liber Psalmorum 118, 16)
Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini. (Liber Psalmorum 118, 17)
Haec porta Domini; iusti intrabunt in eam. - (Liber Psalmorum 118, 20)
Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini. (Liber Psalmorum 118, 26)
ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. (Liber Psalmorum 119, 1)
Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “In domum Domini ibimus”. (Liber Psalmorum 122, 1)
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. (Liber Psalmorum 122, 4)
Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi. (Liber Psalmorum 122, 9)
Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. (Liber Psalmorum 124, 8)
Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris. (Liber Psalmorum 127, 3)